[192] EPISTOLA XCII.

Humanissimo, Prudentissimo Viro

HENRICO GERDOU,

Domino & Amico, S. P.

Lubecam.

Cum te literas meas XXVIII. die Sept. scriptas accepisse scribas, Vir Prudentissime mentem meam intelligere satis dilucide potuisti, neque ego aliter nunc sentio, quam tunc scripsi. Nam cum ignorem, quantum corpus illud IANI sit, quod penes vos esse scribis, quaeso qua conditione ego illud absolvendum accipiam. Quod si autem IANUS illud corpus suum ex Lucubrationibus meis descriptis conflavit, quam cautionem ego interponam ut laborum meorum fructus ad vos redundent: propius igitur mihi declarari cupio, quantum sit corpus hoc & unde congestum. Bene vale, & me, ut facis, ama. Coloniae XVI. Decembr. Anno MDXCIV. Stylo novo.

Tuus ex animo

SUFFRIDUS PETRUS Leovardiensis.